monumenta.ch > Plinius > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 80
{XXXIX} Celebravit et Themiso medicus vulgarem herbam plantaginem tamquam inventor volumine de ea edito. duo eius genera: minor angustioribus foliis et nigrioribus linguae pecorum similis, caule anguloso in terram inclinato, in pratis nascens; altera maior, foliis laterum modo inclusa, quae quia septena sunt, quidam eam heptapleuron vocavere. huius et caulis cubitalis est. et ipsa in umidis nascitur, multo efficacior. mira vis in siccando densandoque corpore, cauterii vicem optinens. nulla res aeque sistit fluctiones, qua Graeci rheumatismos vocant.